Non enim est aliquid absconditum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Non est enim aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat Si quis habet aures audiendi audiat Et dicebat illis Videte quid audiatis In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adiicietur vobis Qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab eoVidete quid audiatis In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adiicietur vobis Qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab eo Et dicebat Sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte et die et semen germinet et increscat dum nescit ille Ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica Et cum producerit fructus statim mittit falcem quoniam adsit messis Et dicebat Cui assimilabimus regnum Dei aut cui parabolae comparabimus illud Sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus oleribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire sine parabola autem non loquebatur eis
Text Source Mc 4,22–34

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Trin H4 f6 Ev M2 244 (111v)