Omne peccatum et blasphemia

Layer G/A
Variant Qui non est mecum
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
Text Source Mt 12,31–37

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Trin H19 f4 Ev M2 252 ()