Qui habet dabitur ei

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Qui habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intelligunt Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis Auditu audietis et non intelligetis et videntes videbitis et non videbitis Incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt nequando videant oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos
Text Source Mt 13,12–15

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Trin H13 f4 Ev M2 156 (38r)