Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Interrogaverunt Iesum discipuli eius qui cum eo erant parabolam Vobis datum est nosse mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intelligant nequando convertantur et dimittantur eis peccata Et ait illis Nescitis parabolam hanc Et quomodo omnes parabolas cognoscetis Qui seminat verbum seminat Hi autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in cordibus eorum Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur Et alii sunt qui in spinas seminantur hi sunt qui verbum audiunt et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta unum sexaginta et unum centum |
Text Source | Mc 4,10–20 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | LXX | H2 | f4 | Ev | M2 | 63 (21) |