Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Erat navis in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus Quarta enim vigilia noctis venit ad eos ambulans super mare Et videntes eum super mare ambulantem turbati sunt dicentes Quia phantasma est Et prae timore clamaverunt Statimque Iesus locutus est eis dicens Habete fiduciam ego sum nolite timere Respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me ad te venire super aquas At ipse ait Veni Et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum Videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi Modicae fidei quare dubitasti Et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes Vere Filius Dei es Et cum transfretassent venerunt in terram Genesar Et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt |
Text Source | Mt 14,24–36 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Trin | H4 | f6 | Ev | M2 | 144 () | ||
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 | T | Trin | H4 | f6 | Ev | M2 | 440 (207v) |