Qui maior est vestrum

Layer G/A
Variant Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae (Mt A)
Fulltext In illo tempore Locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens Qui maior est vestrum erit minister vester Qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae quia comeditis domos viduarum orationes longas orantes propter hoc amplius accipietis iudicium Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos Vae vobis duces caeci qui dicitis Quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in auro templo debet Stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum Et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet Caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum Qui ergo iurat in altari iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt Et quicumque iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui habitat in ipso et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae qui decimatis mentham et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
Text Source Mt 23,11–23

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Trin H8 f6 Ev M2 209 (102r)