Layer | G/A |
---|---|
Variant | Dixit Ioannes ... Magister vidimus quendam |
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui misit me Respondit illi Ioannes dicens Magister vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum Iesus autem ait Nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me qui enim non est adversum vos pro vobis est Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Quod si oculus tuus scandalizat te eiice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur Omnis enim igne salietur et omnis victima sale salietur Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis Habete in vobis sal et pacem habete inter vos |
Text Source | Mc 9,36–49 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 | T | Trin | H22 | f6 | Ev | M2 | 259 () |