Turba quae stabat trans mare vidit

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim sed soli discipuli eius abiissent aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem gratias agente Domino Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt in naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei Rabbi quando huc venisti Respondit eis Iesus et dixit Amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam
Text Source J 6,22–27

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H1 S Ev M2 247 (111r)