Qui manducat meam carnem

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus turbis Iudaeorum Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem Et qui manducat me et ipse vivet propter me Hic est panis qui de caelo descendit Non sicut manducaverunt patres vestri manna in deserto et mortui sunt Qui manducat hunc panem vivet in aeternum Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt Durus est hic sermo et quis potest eum audire Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis Hoc vos scandalizat si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius Spiritus est qui vivificat caro non prodest quidquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes et quis traditurus esset eum Et dicebat Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant Dixit ergo Iesus ad duodecim Numquid et vos vultis abire Respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
Text Source J 6,57–70

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Pasc H7 f4 Ev M2 213 (86r)