Nolite arbitrari quia venerim pacem

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram non veni pacem mittere sed gladium veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam et inimici hominis domestici eius Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus Et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus Qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animan suam propter me inveniet eam Qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
Text Source Mt 10,34–42

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Pasc H6 S Ev M2 200 ()