Audite me omnes et intelligite

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Advocans Iesus turbam dicebat illis Audite me omnes et intelligite Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Si quis habet aures audiendi audiat Et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam Et ait illis Sic et vos imprudentes estis Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare quia non intrat in cor eius sed in ventrum vadit et in secessum exit purgans omnes escas Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt adulteria fornicationes homicidia furta avaritiae nequitiae dolus impudicitiae oculus malus blasphemia superbia stultitia Omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
Text Source Mc 7,14–23

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H12 S Ev M2 288 (126v)