Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Cum venisset Iesus Hierosolymam et introisset in templum coepit eiicere vendentes et ementes in templo et mensas numulariorum et cathedras vendentium columbas evertit et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum et docebat dicens eis Nonne scriptum est Quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum Quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius Et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate Et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus Et recordatus Petrus dixit ei Rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit Et respondens Iesus ait illis Habete fidem Dei Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti Tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiat ei |
Text Source | Mc 11,15–23 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
PL Kraków 1492, Missal, Missale Gnesnense-Cracoviense | 99 | T | Trin | H2 | f6 | Ev | M2 | 252 (115v) | ||
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 | T | Trin | H5 | f6 | Ev | M2 | 264 (125v) |