Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen dico vobis Nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi Erant autem in via ascendentes Hierosolymam et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant Et assumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei eventura Quia ecce ascendimus Ierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget |
Text Source | Mc 10,29–34 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 | T | Trin | H24 | f4 | Ev | M2 | 307 (139) | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Trin | H24 | f4 | Ev | M2 | 293 (127) |