Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis Habete in vobis sal et pacem habete inter vos Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos Et accedentes pharisaei interrogabant eum Si licet vero uxorem dimittere tentantes eum At ille respondens dixit eis Quid vobis praecepit Moyses Qui dixerunt Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere Quibus respondens Iesus ait Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam et erunt duo in carne una Itaque iam non sunt duo, sed una caro Quod ergo Deus coniunxit homo non separet |
Text Source | Mc 9,49–10,9 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 | T | Trin | H6 | f6 | Ev | M2 | 240 (99v) |