Ascendens Iesus in navem abiit trans fretum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Ascendens Iesus in navem abiit trans fretum cum discipulis suis Et obliti sunt panes sumere et nisi unum panem non habebant secum in navi Et praecipiebat eis dicens Videte et cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus Quo cognito ait illis Iesus Quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscetis nec intelligitis adhuc caecatum habetis cor vestrum oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini quando quinque panes fregi in quinque millia quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis Dicunt ei Duodecim Quando et septem panes in quatuor millia quot sportas fragmentorum tulistis Et dicunt ei Septem Et dicebat eis Quomodo nondum intelligitis Et veniunt Bethsaidam et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret Et apprehensa manu caeci eduxit eum extra vicum et exspuens in oculos eius impositis manibus suis interrogavit eum si quid videret Et aspiciens ait Video homines velut arbores ambulantes Deinde iterum imposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut clare videret omnia Et misit illum in domum suam dicens Vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
Text Source Mc 8,13–26

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H20 f4 Ev M2 132 (128r)