Layer | G/A |
---|---|
Variant | Sicut autem in diebus Noe |
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia haec fiant Caelum et terra transibunt verba autem mea non praeteribunt De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi solus Pater Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis Tunc duo erunt in agro unus assumetur et unus relinquetur Duae molentes in mola una assumetur et una relinquetur Vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit |
Text Source | Mt 24,34–42 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 | T | Adv | H2 | f4 | Ev | M2 | 4 (4r) | ||
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 | T | Adv | H2 | f6 | Ev | M2 | 29 (3r) |