Egressus Iesus perambulabat Iericho

Layer G/A
Fulltext Et ingressus perambulabat Iericho Et ecce vir nomine Zachaeus et hic princeps erat publicanorum et ipse dives et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum quia inde erat transiturus Et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zachaee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere Et festinans descendit et excepit illum gaudens Et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset Stans autem Zachaeus dixit ad Dominum Ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum Ait Iesus ad eum Quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
Text Source L 19,1–10

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Trin H3 f4 Ev M2 213 ()
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Trin H21 f6 Ev M2 143 (132r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Trin H15 f6 Ev M2 289 (138r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Trin H21 f6 Ev M2 176 ()
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Ep H6 D Ev M2 57 (17r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Trin H21 f6 Ev M2 239 (206r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Trin H21 f6 Ev M2 280 (127r)