Circuibat Iesus castella in circuitu

Layer Lectionary
Fulltext In illo tempore Circuibat Iesus castella in circuitu docens Et vocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum immundorum Et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes sed calceatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis Et dicebat eis Quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent et daemonia multa eiiciebant et ungebant oleo multos aegros et sanabant
Text Source Mc 6,6–13

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H12 f4 Ev M2 120 (116r)