Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus Dixerunt ergo ei alii discipuli Vidimus Dominum Ille autem dixit eis Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit Pax vobis Deinde dicit Thomae Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus Dicit ei Iesus Quia vidisti me et credidisti beati qui non viderunt et crediderunt Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc Haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius |
Text Source | J 20,24–31 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 | T | Pasc | H2 | ff | Ev | M2 | 90 () | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Pasc | H2 | f4 | Ev | M2 | 200 (89v) | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Pasc | H2 | f6 | Ev | M2 | 201 (90) | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Pasc | H2 | S | Ev | M2 | 201 (90) |