Oblatus est Iesu daemonium

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret Et stupebant omnes turbae et dicebant Numquid hic est filius David Pharisaei autem audientes dixerunt Hic non eiicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis Omne regnum divisum contra se desolabitur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit Et si Satanas Satanam eiicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius Et si ego in Beelzebub eiicio daemones filii vestri in quo eiiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt Si autem ego in Spiritu Dei eiicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiet Qui non est mecum contra me est et qui non congregat mihi spargit Ideo dico vobis Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur Bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii Ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
Text Source Mt 12,22–37

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Trin H6 f4 Ev M2 462 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Trin H6 f4 Ev M2 120 (127r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Trin H6 f4 Ev M2 223 (100r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Trin H6 f4 Ev M2 397 (182r)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Trin H6 f4 Ev M2 126 (115r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Trin H6 f4 Ev M2 151 ()
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Trin H6 f4 Ev M2 210 (177r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Trin H6 f4 Ev M2 250 (112r)