Interrogabant Ioannem … Quid faciemus

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Interrogabant Ioannem turbae dicentes Respondens autem dicebat illis Qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat Venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum Magister quid faciemus At ille dixit ad eos Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis Interrogabant autem eum et milites dicentes Quid faciemus et nos Et ait illis Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne ne forte ipse esset Christus respondit Ioannes dicens omnibus Ego quidem aqua baptizo vos veniet autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem comburet igni inextinguibili Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo
Text Source L 3,11–18

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Adv H4 f6 Ev M2 50 ()
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Adv H4 f6 Ev M2 27 (7r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Adv H4 f6 Ev M2 56 (11v)