Interrogatus Iesus ... Videte ne quis vos seducat

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Interrogatus Iesus a discipulis suis de consummatione saeculi Dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari Et respondens Iesus coepit dicere illis Videte ne quid vos seducat multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim haec fieri sed nondum finis Exsurget enim gens contra gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames Initium dolorum haec Videte autem vosmetipsos Tradent enim vos in consiliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium Et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim vos estis loquentes sed Spiritus Sanctus Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte afficient eos Et eritis odio omnibus propter nomen meum Qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
Text Source Mc 13,4–13

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 T Trin H19 f6 Ev M2 152 ()
DE Schwerin 1479, Missal, Missale Swerinense | 11 T Trin H24 D Ev M2 166 ()
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Trin H19 f6 Ev M2 335 (159v)
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 T Trin H19 f6 Ev M2 404 (175v)