Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Intravit Iesus Capharnaum post dies et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum Et venerunt ad eum ferentes paralyticum qui a quatuor portabatur Et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat Cum autem vidisset Iesus fidem illorum ait paralytico Fili dimittuntur tibi peccata tua Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis Quid hic sic loquitur blasphemat Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis Quid ista cogitatis in cordibus vestris Quid est facilius dicere paralytico Dimittuntur tibi peccata tua an dicere Surge tolle grabatum tuum et ambula Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata ait paralytico tibi dico Surge tolle grabatum tuum et vade in domum tuam Et statim surrexit ille et sublato grabato abiit coram omnibus ita ut mirarentur omnes et honorificent Deum dicentes Quia numquam sic vidimus |
Text Source | Mc 2,1–12 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 541 () | ||
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 | T | Ep | H5 | f6 | Ev | M2 | 58 (21v) | ||
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 299 (135) | ||
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 | T | Trin | H20 | f6 | Ev | M2 | 235 (145r) | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 139 (146r) | ||
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 257 (117r) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 450 (208v) | ||
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 282 (130v) | ||
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 | T | Trin | H19 | f4 | Ev | M2 | 164 (46r) |