Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus turbis Iudaeorum Quomodo dicunt Christum filium esse David et ipse David dicit in libro Psalmorum Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est Audiente autem omni populo dixit discipulis suis Attendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hi accipient damnationem maiorem Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo Et dixit Vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit |
Text Source | L 20,41–42,3 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 | T | Trin | H18 | f4 | Ev | M2 | 536 () | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Trin | H18 | f4 | Ev | M2 | 138 (145r) | ||
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 | T | Trin | H18 | f4 | Ev | M2 | 255 (116r) | ||
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Trin | H2 | S | Ev | M2 | 141 (133r) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | T | Trin | H18 | f4 | Ev | M2 | 447 (207r) |