Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Subsecutae autem mulieres quae cum eo venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius Et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata et invenerunt lapidem revolutum a monumento Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu Et factum est, dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti Cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas Quid quaeritis viventem cum mortuis non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset dicens Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere Et recordatae sunt verborum eius Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus Erat autem Maria Magdalene et Ioanna,et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt illis Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens vidit linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat |
Text Source | L 23,55–24,12 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 | T | Pasc | H3 | f4 | Ev | M2 | 373 () | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Pasc | H3 | f4 | Ev | M2 | 99 (106r) | ||
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 | T | Pasc | H5 | f6 | Ev | M2 | 97 (93r) | ||
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 | T | Pasc | H3 | S | Ev | M2 | 119 (111r) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | T | Pasc | H3 | f4 | Ev | M2 | 334 (150v) | ||
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 | T | Pasc | H3 | f2 | Ev | M2 | 106 (96r) | ||
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | T | Pasc | H3 | f4 | Ev | M2 | 124 () | ||
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 | T | Pasc | H3 | f4 | Ev | M2 | 174 (141r) | ||
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 | T | Pasc | H3 | f4 | Ev | M2 | 207 (90r) |