Non est arbor bona

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur Neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo thesauro profert malum Ex abundantia enim cordis os loquitur Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis sit similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamentum super petram inundatione autem facta illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat super petram
Text Source L 6,43–48

Conspectus