Scribae ... dicebant ... Quoniam Beelzebub habet

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant Quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia Et convocatis eis in parabolis dicebat illis Quomodo potest Satanas Satanam eiicere Et si regnum in se dividatur non potest regnum illud stare Et si domus super semetipsam dispertiatur non potest domus illa stare Et si Satanas consurrexerit in semetipsum dispertitus est et non poterit stare sed finem habet Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habebit remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti Quoniam dicebant Spiritum immundum habet
Text Source Mc 3,22–30

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 T Trin H11 f4 Ev M2 135 (30r)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Trin H12 f4 Ev M2 360 (154v)
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 T Trin H11 f6 Ev M2 172 ()
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Trin H12 f4 Ev M2 280 (133v)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 T Trin H11 f4 Ev M2 381 (179r)