Attendite a fermento pharisaeorum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Attendite a fermento pharisaeorum quod est hypocrisis Nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis Dico autem vobis amicis meis Ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quid faciant Ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete Nonne quinque passeres veneunt dipondio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt Nolite ergo timere multis passeribus pluris estis vos Dico autem vobis Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei
Text Source L 12,1–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Trin H9 f4 Ev M2 269 (114r)