Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Accesserunt ad Iesum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis At ille respondens ait illis Facto vespere dicitis Serenum erit rubicundum est enim caelum Et mane Hodie tempestas rutilat enim triste caelum Faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis scire Generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae Et relictis illis abiit Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere Qui dixit illis Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum At illi cogitabant intra se dicentes Quia panes non accepimus Sciens autem Iesus dixit Quid cogitatis intra vos modicae fidei quia panes non habetis Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum et quot cophinos sumpsistis neque septem panum in quatuor millia hominum et quot sportas sumpsistis Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum |
Text Source | Mt 16,1–12 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 | T | Trin | H5 | f4 | Ev | M2 | 238 (98v) | ||
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 | T | Trin | H8 | f4 | Ev | M2 | 348 (148v) |