Cum venissent discipuli … obliti sunt panes

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere Qui dixit illis Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum At illi cogitabant intra se dicentes Quia panes non accepimus Sciens autem Iesus dixit Quid cogitatis intra vos modicae fidei quia panes non habetis Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum et quot cophinos sumpsistis neque septem panum in quatuor millia hominum et quot sportas sumpsistis Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum
Text Source Mt 16,5–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Trin H7 f6 Ev M2 469 ()
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Trin H7 f6 Ev M2 122 (129r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Trin H7 f6 Ev M2 226 (101v)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Trin H7 f6 Ev M2 401 (184r)