Misereor turbae

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Iesus autem convocatis discipulis suis dixit Misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via Et dicunt ei discipuli Unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam Et ait illis Iesus Quot habetis panes At illi dixerunt Septem et paucos pisciculos Et praecepit turbae ut discumberent super terram Et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo Et comederunt omnes et saturati sunt Et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum extra parvulos et mulieres Et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
Text Source Mt 15,32–39

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 T Trin H7 f4 Ev M2 272 (121v)
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Trin H7 f6 Ev M2 149 (141r)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Trin H7 f6 Ev M2 449 (212r)
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Trin H7 f4 Ev M2 250 (114v)
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Trin H7 f4 Ev M2 151 (33r)
NL Utrecht 1495, Missal, Missale Traiectense | 96 T Trin QuT f6 Ev M2 327 (155v)