Cum invitatus fueris ad nuptias

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dicebat Iesus ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos Cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab illo Et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi Da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere Sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi Amice ascende superius Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Dicebat autem et ei qui invitaverat Cum facis prandium aut coenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte te et ipsi reinvitent et fiat tibi retributio sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos et caecos et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi Beatus qui manducabit panem in regno Dei
Text Source L 14,7–15

Conspectus