Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus Et tunc confitebor illis Quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea assimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et irruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina illius magna Et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrina eius |
Text Source | Mt 7,22–28 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 | T | Trin | H15 | f4 | Ev | M2 | 511 () | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Trin | H15 | f4 | Ev | M2 | 132 (139r) | ||
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 | T | Trin | H22 | f4 | Ev | M2 | 399 (174r) | ||
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 | T | Trin | H15 | f4 | Ev | M2 | 244 (110v) | ||
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 | T | Trin | H3 | S | Ev | M2 | 263 (114r) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | T | Trin | H15 | f4 | Ev | M2 | 430 (198v) | ||
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 | T | Trin | H15 | f6 | Ev | M2 | 135 (124r) | ||
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | T | Trin | H15 | f6 | Ev | M2 | 165 () | ||
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 | T | Trin | H15 | f6 | Ev | M2 | 224 (191r) | ||
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 | T | Trin | H15 | f6 | Ev | M2 | 265 (119v) |