Nolite solliciti esse animae vestrae

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus ad discipulos suos Ideo dico vobis nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis neque corpori quid induamini Anima plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum Considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos Quanto magis vos pluris estis illis Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum Si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis Considerate lilia quomodo crescunt non laborant neque nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis Si autem foenum quod hodie est in agro et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis Verumtamen quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius et haec omnia adiicientur vobis
Text Source L 12,22–31

Conspectus