Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | In illo tempore Accesserunt ad Iesum discipuli eius dicentes Desertus est locus hic et iam hora praeteriit dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent Et respondens ait illis Date illis vos manducare Et dixerunt ei Euntes emamus ducentis denariis panes et dabimus illis manducare Et dicit eis Quot panes habetis ite et videte Et cum cognovissent dicunt Quinque et duos pisces Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos Et acceptis quinque panibus et duobus pisces intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus Et manducaverunt omnes et saturati sunt Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum |
Text Source | Mc 6,35–44 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 | T | Trin | H25 | f4 | Ev | M2 | 570 () | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | Trin | H25 | f4 | Ev | M2 | 146 (153r) | ||
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 | T | Trin | H25 | f4 | Ev | M2 | 271 (124r) | ||
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 | T | Trin | H25 | f4 | Ev | M2 | 473 (220r) | ||
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 | T | LXX | H2 | f6 | Ev | M2 | 100 (23v) |