Una sabbati cum convenissemus

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem Erant autem lampades copiosae in coenaculo ubi eramus congregati Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum et sublatus est mortuus Ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et complexus dixit Nolite turbari anima enim ipsius in ipso est Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem sic profectus est Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
Text Source Act 20,7–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Pasc H2 f6 Lc M2 104 (94r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Pasc H6 ff Lc M2 179 (146r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Pasc H6 ff Lc M2 212 (92v)