Ipsi scitis introitum nostrum ad vos

Layer G/A
Fulltext Fratres Ipsi scitis introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine Exhortatio enim nostra non de errore neque de immunditia neque in dolo sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus parvuli in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos Ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
Text Source 1Th 2,1–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Adv H4 f6 Lc M2 30 (13r)
CH Basel 1479 (before), Missal, Missale Basiliense | 14 T Adv H2 f4 Lc M2 24 (3r)