Simon Petrus sevus et apostolus

Layer G/A
Fulltext Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei et Christi Iesu Domini nostri Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata sunt per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem Vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem Haec enim si vobiscum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
Text Source 2P 1,1–8

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H1 f4 Lc M2 247 (111r)