Adoremus Unitatem

Layer Antiphonal
Reference Number ah40034
Fulltext Adoremus Unitatem et in ea Trinitatem pari reverentia
Tres personas profitentes personali differentes a se differentia
Haec dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia
Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia
Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio
Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio
Digne loqui de personis non humanae rationis valet imperfectio
Spes exsurgat fides crescat ut sic nobis elucescat verae lucis visio
In spe mentes erigamus et in vera maneamus fidei concordia
Sit laus omnis Unitati sitque summae Trinitati coaeterna gloria
Text Source AH 40:34

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Trin H4 D Seq M2 269 ()