Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Fratres Saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum Ad verecundiam vestram dico Sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum Sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles Iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos Quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini Sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt Nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt Et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri |
Text Source | 1K 6,4–11 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Arles 1200-1300, Missal, BNF Paris Lat. 00839 | 168 | T | LXX | H2 | f4 | Lc | M2 | 64 (28v) | ||
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 | T | Trin | H18 | f6 | Lc | M2 | 329 (156v) | ||
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 | T | LXX | H1 | S | Lc | M2 | 19 (26r) | ||
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 | T | LXX | H2 | f6 | Lc | M2 | 27 (23r) | ||
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 | T | LXX | H1 | S | Lc | M2 | 65 () | ||
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 | T | Trin | H5 | f6 | Lc | M2 | 314 (147v) | ||
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 | T | LXX | H1 | S | Lc | M2 | 40 () |