Quae de sursum est sapientia

Layer G/A
Fulltext Carissimi Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis bonus consentiens plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem Unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis et non habetis propter quod non postulatis Petitis et non accipitis eo quod male petatis
Text Source Jc 3,17–4,2

Conspectus