Trinitatem reserat

Layer L
Reference Number ah55193
Fulltext Trinitatem reserat aquila summus evangelista
Felix sedes gratiae summum regem gloriae videns mentis acie non repulsa
Ioannem deificat angelis parificat spiritus qui indicat caeli summa
Aquae vivae salientis hic est potus recumbentis supra pectus Domini
Hic effulget miris signis hic expugnat vires ignis et ferventis olei
Miratur nimia tormenti saevitia
Quod martyr quis fiat et poenas non sentiat
O martyr o virgo o custos virginis per quam mundo gloria
In quo sunt ex quo sunt per quem sunt omnia per te det suffragia
O dilecte prae ceteris Christum a quo diligeris interpellans et exorans nos ei concilia
Tu qui rivus duc ad fontem tu qui collis duc ad montem praesta sponsum ad videndum virgo totus gratia
Sponso laus et gloria
Text Source AH 55:193

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 42 (20r)
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 19 (10r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 72 (19v)
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 S Dec 27 Ioan.ap Seq M2 43 (12r)