Layer | G/A |
---|---|
Fulltext | Oravit Daniel Obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua peccavimus iniquitatem fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis Non obedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Ierusalem et omni Israel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei quia peccavimus ei Et statuit sermones suos quos locutus est super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superinduceret in nos magnum malum quale numquam fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Ierusalem Sicut scriptum est in lege Moysi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos Iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit |
Text Source | Dn 9,4–14 |
Book | Part | Season | Week | Day | Feast | Genre | Mass | P.N | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
FR Bordeaux 1399-1498, Missal, Arch. Dép. Bordeaux G903 | 208 | T | Qu | H5 | f5 | Lc | M2 | 94 () | ||
FR Bordeaux 1475 (after), Missal, BNF Paris Lat. 00871 | 209 | T | Qu | H5 | f5 | Lc | M2 | 166 (80v) | ||
LV Rīga 1450 (about), Missal, Akad. Rïga Ms. 1 (R 2665) | 560 | T | Qu | H5 | f5 | Lc | M2 | 123 () | ||
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 | T | Qu | H5 | f5 | Lc | M2 | 133 () | ||
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 | T | Qu | H5 | f5 | Lc | M2 | 171 (72v) |