Aperiens Petrus os suum ... Viri Israelitae audite verba haec*

Layer Lectionary
Fulltext n diebus illis Aperiens Petrus os suum dixit Viri Israelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis virtutibus et signis et prodigiis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Hunc definito concilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affligentes interemistis quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo David enim dicit in eum Providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris est mihi ne commovear Propter hoc dilatatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum videre corruptionem Notas mihi fecisti vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
Text Source Act 2,22–28