Aperiens Petrus os suum ... Viri fratres et patres*

Layer Lectionary
Fulltext n diebus illis Aperiens Petrus os suum dixit Viri fratres et patres nobis praecepit Dominus praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum Adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum Tunc respondens Petrus dixit Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Et iussit eos baptizari in nomine Domini nostri Iesu Christi
Text Source Act 10,34.42–48