Non facietis furtum

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Locutus est Dominus ad Moysen dicens Non facietis furtum Non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui Ego Dominus Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Dominum Deum tuum quia ego sum Dominus Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis Iuste iudica proximo tuo Non eris criminator nec susurro in populo Non stabis contra sanguinem proximi tui Ego Dominus Non oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum Diliges amicum tuum sicut teipsum Ego Dominus Leges meas custodite
Text Source Lv 19,11–19

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Qu H5 f4 Lc M2 91 (39r)
ES Badajoz 1529, Missal, Missale Pacense | 64 T Qu H5 f4 Lc M2 73 (60r)
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Qu H5 f4 Lc M2 89 (70v)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Qu H5 f4 Lc M2 142 (58v)
ES Sevilla 1565, Missal, Missale Hispalense | 57 T Qu H5 f4 Lc M2 168 (57v)