In absentia mea cum metu

Layer G/A
Fulltext Fratres In absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus: ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi
Text Source Ph 2,12–18

Conspectus