Ausculta semones meos

Layer G/A
Fulltext Fili mi Ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam Ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas Omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit Remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te Oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos Dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur Ne declines ad dexteram neque ad sinistram averte pedem tuum a malo vias enim quae a dextris sunt novit Dominus perversae vero sunt quae a sinistris sunt Ipse autem rectos faciet cursus tuos itinera autem tua in pace producet Fili mi attende ad sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
Text Source Prv 4,20–5,1

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Trin H14 f4 Lc M2 335 (148r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H14 f4 Lc M2 292 (128v)