Hoc est mandatum ut quemadmodum

Layer G/A
Fulltext Carissimi Hoc est enim mandatum ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis Quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem hic est seductor et antichristus Videte vosmetipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis Omnis qui recedit et non permanet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Patrem et Filium habet Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert nolite recipere eum in domum nec Ave ei dixeritis Qui enim dicit illi Ave communicat operibus eius malignis Plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
Text Source 2J 1,6–12

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Trin H3 f4 Lc M2 179 (183r)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Trin H3 f4 Lc M2 296 (130v)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Trin H4 f6 Lc M2 112 (108r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Trin H3 f4 Lc M2 252 (113r)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Trin H4 f6 Lc M2 226 (101r)