Qui dicit se in luce esse

Layer G/A
Fulltext Carissimi Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est Scribo vobis adolescentes quoniam vicistis malignum Scribo vobis infantes quoniam cognovistis patrem Scribo vobis iuvenes quoniam fortes estis et verbum Dei manet in vobis et vicistis malignum
Text Source 1J 2,9–14

Conspectus